Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

6 lnstit. Hist. Heel. Pars II. monachis circiter octoginta in Palaestinam se con­tulerunt. Theopliilus misit duos Presbyteros Pri­scum, et Cubujnm ad' Joannem Episcopum Jero- solvmitanum , fecitque, ut iidem monachi etiam ex Palaestina expellerentur. Itaque ex his, aliis alio dilapsis quinquaginta Constantinopolim per­gunt , et in genua provoluti coram Episcopo Con- stantinopolitano , hic fuit Joannes Chrysostomus, Nectarii successor, orant, ut subveniret anima- bus calumniam passis. Quodsi autem et ipse eos neglexisset Theophili, seu reverentia, seu timore ductus, ut alii Episcopi, non aliud sibi superesse, quam ut Imperatorem adeant, et prava illius facta in contumeliam Ecclesiae exponant. Palladius in Vita S. Chrysost. Hos suscepit benigne Joannes, hospitium iis dedit, Olympias, aliaeque piae mu­lieres victum iisdem ministrarunt, neque tamen ad communionem eos recepit: sed Theophilo scripsit semel atque iterum , et eum rogavit, ut monachos in gratiam reciperet, communionem­que eis redderet, redireque eos ad sua habitacu­la pateretur, qui secus libellos sutos, quibus eum accusent, oblaturi Imperatori sint. Cum his lite­ris nihil esset effectum , sed Theophilus majore adhuc iracundia in ipsum etiam Joannem Chry- sostomum exarsisset, primum ad Imperatricem, deinde vero ad Imperatorem etiam monachi sup­plices adversus Tbeophilum accesserunt. Promisit Imperator se daturum operam, ut synodus brevi convocetur, et Theophilus Constantinopolim ac- cersatur. Palladius. Sozomen. I. 8. c. io. Sacrat. I. 6. c q. Concilium hoc factum est anno subsequente. Epiphanius Episcopus Salaminae in Cypro , cujus celebre erat nomen inter Episcopos, inductus a / Theo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom