Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
4 Institui. Hist. Eccl Pars 11. finus Aquilejensis Presbyter, et monaelius: qui cum ex Oriente, ubi annis viginti, et septem fuit, a. 5g7- rediisset, Romae Origenis librum «cxfiv e Graeco in Latinum vertit, unaque ejus errores propinavit suis lectoribus ’ tales complures alii monachi in Aegypto. Inter hos autem pullulavit et is error, quo crediderunt Deum corpore et membris, qualia homini sunt, praeditum, quique Anthropomorphitae dicti sunt. Dum autem monachi Origenistae in Scriptura sacra ea etiam , quae proprie intelligenda sunt, sumerent allegorice secuti Origenem , et deriderent eos monachos, qui Deo affingerent corpus et membra, qualia habet homo, eo quod in Scriptura ista legerentur d£ Deo, exortae sunt contentiones non mediocres inter monachos, dissidiaque ejusmodi, ut mutuis convitiis se appeterent, et turbulenta inter eos fierent omnia. Adversus errorem de Deo corporeo Theophi- lus Episcopus Alexandrinus in Ecclesia sermonem habuit, eumdemque perstrinxerat in sua epistola Paschali. Epistola quae fuerit Paschalis, ex Part, l. §. 54; intelligitur. Hac tam epistola, quam concione ita monachi Anthropomorphitae exarserunt, ut Alexandriani tumultuose iverint e suis eremis, Theophilumque sufferre e medio constituerint, tamquam hominem nefarium, et impium. De eo- rum furioso adventu Theophilus certior factus ad sistendum furorem obviam pergens, et blandissimis verbis, Perinde, inquit, vos adspexi, ac vultum Dei. Itaque illi, Si ergo , inquiunt, ex animo ita credis , Origenis libros damna, quibus lectores in eam sententiam inducuntur. Sententia intelligitur, de Deo non corporeo, quam hi monachi ferre noluerunt. Sozornen. I. 8. c. n.— 16. Ori-