Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 29 icitur Zosimus quidpiam adversus fidei veritatem, ista ratione Caelestii libellum dicendo Catholicum dumque docuisset ex cathedra ? Et quodnam Bas- nagius etiam habuit fundamentum accusandi Zo- simum de praecipiti judicio ? Omne volumen vol­vimus , sunt ipsius Zosimi verba in epistola ad Africanos, dum et hi sic temere de eo judi- cassent, quo aliquando perlecto, ita totum Utera- rum comprehendistis textum, quasi nos Coelestia ■commodaverimus in omnibus fidem, verbisque ejus non discussis, ad omnem, ut ita dicam, syl­labam, praebuerimus assensum. Numquam teme­re , quce sunt diu tractanda , sinuntur, nec sine magna deliberatione statuendum est, quod sum­mo debet disceptari judicio. Idcirco noverit ve­stra Fraternitas nihil nos post illas , quas supe­rius vel literas vestras accepimus, immutasse, sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo du- dum frerant. Anno 4l8. datae sunt hae a Zosimo ad Africanos literae. Deus est solus, qui scruta­tur renes, et corda. Pelagium, et Caelestium id egisse, ut deciperent Zosimum, tegendo, quid intus haberent, et fucando ea, ob quae in re­prehensionem veniebant, nullum dubium est. Vitavitne hoc Basnagius, dum, ut posset videri jure carpere Zosimum, rem non exhibuit, prout se reipsa habuit? Scripta amplissima, quibus a Zosimo da­mnatum esse Caelestium, dixit Marius Mercator, fuit epistola, quam S. Augustinus 1. 2. ad Boni­fác. c. 3. vocat Tractoriam, quaeque missa est quaquaversum ad omnes totius orbis Christiani Ecclesias, denunciandae damnationis causa erro­rum Pelagii, et Caelestii, factae ab Apostolica Sede, ipsius Pelagii quoque, et Caelestii: cui omnes

Next

/
Oldalképek
Tartalom