Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

5o Instit. Hist. Eccl. Pars TT. scopi jussi sunt subscribere, et qui detrectarunt subscribere, sententia excommunicationis percus­si sunt, suisque Episcopatibus privati, non tan­tum Sacerdotali decreto, verum et Imperiali. Hi octodecim erant, eorumque praecipuus, qui li­bris etiam adversus S. Augustinum editis Pela"ia- nismum propugnavit, Julianus Episcopus Ecla- nensis. Eclana nunc Frigentum vocatur, subest- que Episcopo Abellinensi in Archiepiscopafu Be­neventano. Accepta Tractoria epistola Zosimi Car­thagine denuo celebratum est concilium Episco­porum ducentorum, et quatuordecim, quod ple­narium idcirco vocat S. Augustinus Epist. n5. ad Valentinum, quod in eo tam magno numero Patres declarationem et expositionem Catholicae doctrinae adversus .rrores Pelagii, et Caelestii fe­cerunt. In hoc Joncilio conditi sunt octo illi Canones , qui a Collectoribus Conciliorum ad Milevitanum concilium translati sunt , nec non alii decem, et novem de disciplina per errorem. Id, quod jam supra declaratum est. Nec tantum ab Afris in hac synodo cum gratulatione suscepta fuit haec epistola Tractoria, Zosimusque in sen­tentiae hujus celebritate laudatus, sed etiam hujus Concilii synodalibus decretis ad eumdem Zosi- mum perlatis, et probatis, per totum mundum haeresis Pelagiana damnata est. Prosper contr. Collator, cap. 10. *■ 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom