Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
28 Instit. Hist Eccl. Pars II. Haec quamvis ita egisset Zosimus, ut benigne quidem agendo cum iis, qui se totos judicio Apostolicae Sedis, et correctioni profiterentur subjicere, alliceret potius, quam asperitate pervicaces faceret; nec tamen etiam conniveret in iis, quae sunt ab ipsis asserta non recte; non potuit tamen effugere cavillationem Basnagii. Negli- gentiam Zosimi, ait in Annál. a. 417. num, 10. non accusare non possumus, qui hcereticum libellum catholicum esse pronunciavit, dum docet ex cathedra. - - - Neque culpce immune esse putamus praeceps de Pelagio judicium. Non fuisse Caelestii libellum expertem errorum, praeci- pueque ejus, qui fuit contrarius dogmati de Originali peccato, verum est. Tam autem de hoc, quam de aliis professus Caelestius est: Non ego quasi auctor alicujus dogmatis definita hcec auctoritate statui, sed ea, quae de Prophetarum, et Apostolorum fonte suscepi, vestri Apostolatus offerimus probanda judicio , ut si forte, ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepserit ; vestra sententia corrigatur. Quamobrem S. Augustinus 1. 2. ad Bonifacium c. 3. Cum, inquit, hoc Caelestius in suo libello posuisset, (quod de Originali peccato asserebat) inter illa dumtaxat, de quibus se adhuc dubitare, et instrui velle confessus est - - - voluntas emendationis, non fals itas dogmatis approbata: et propterea libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc Catholicae mentis est, si quae forte aliter sápit, quam veritas exigit, non ea certissime definire, sed detecta, ac demonstrata respuere. - - Profecto quidquid interea lenius actum est cum Ccelestio, servata dumtaxat antiquissimae, et robustissimae fidei firmitate correctionis fuit clementissima svasio, non approbatio exitiosissima pravitatis. Admisitne igi-