Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

terrogatus, an sedis Apostolié« literis, quae ab Innoeentio erant ad Africanos datae in hac ipsa causa, praeberet assensum; omnia, quae Sedes il­la damnaret, damnaturum se promisit, nec non­et Capitula illa, de quibus fuerat apud Cartha­ginem accusatus. Quod cum factum a Caelestio esset, nonnulla illius sancti Sacerdotis, sunt verba Marii Mercatoris, humanitate dignus est habitus, et sic epistolam quamdam benignitatis » Pl' nam ad Afros Episcopos meruit. Monuit eos videlicet, nec Caelestium nec Pelagium debuisse damnari, etiamsi de erroribus illis fuissent de­lati, quia abfuerit obstinatio mentis in his er­roribus. Nec tamen Caelestium excommunicatio­ne solvit, qua affectus fuit ab Carthaginensi Concilio. De quo sic scriptum est a S. Augustino cit. loc. A vinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse solvendus: sed interpo­sito duorum mensium tempore, donec rescribe­retur ex Africa, resipiscendi ei locus sub qua­dam medicinali sententiae lenitate concessus est. De hoc ulterius etiam scribit Augustinus eodem loco , et rem refert etiam Marius Mercator. Epi­scopis vero , inquit, ex Africa rescribentibus, omnemque causam , quce apud eos facta fuerat, exponentibus, missis etiam gestis exinde, quce fuerant tunc cum illo, vel de illo confecta, vo­catus ad audientiam pleniorem, ut quce promi­serat , festinaret implere, id est, ut damnatis praedictis capitulis, sententia Afrorum Pontifi­cum , qua fuerat communione privatus , absolve­retur , non solum non adfuit, sed eti/zm ex me­morata Romana urbe profugit, atque ob hoc a beatae memoriae praedicto Zosimo Episcopo scri­ptis amplissimis perdamnatus est. A Sec. V. usque ad Sec. Vili. 27 Haec

Next

/
Oldalképek
Tartalom