Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
in integrum, atque repositus in eum statum , in quo fuit ante sui condemnationem, perinde atque si haec nulla antecessisset. Mansitne igitur judicium, quod erat factum de Chrysostomo ? Si non mansit, ut certe non mansit, sequitur fuisse abrogatum, atque in irritum missum. Eadem die, qua Chrysostomus portatus in exilium est, Constantinopoli Ecclesia conflagravit, et Curia, ab Ecclesia, quae prior ardere coepit, in hanc igne per ventum delato. Inimici Chryso- stomi hoc incendium in ejus amicos et fautores, veluti ejus auctores, contulerunt: e contrario autem hi, in ejusdemChrysostomi adversarios. Optatus Praefectus Urbis , religione Gentilis , sola suspicione ductus, amicos Chrysostomi tormentis subjecit, inquirens in facinoris auctorem, et multos etiam ex his supplicio affecit. Palladius de hoc incendio loquitur, velut divinitus immisso. Flammam enim omnium primo esse conspectam in medio Sedis, inqua sedens Chrysostomus solebat Verbum Dei praedicare, et explanare. Hinc flammam esse sublatam in altum, et venisse ad tectum : unde vero se trajecerit in Curiam , multis disjunctam passibus sine laesione ullius domus, quae interjectae erant. Tam Curia, quam Ecclesia incendio absumpta est tota praeter ejus aediculam, in qua thesaurus Ecclesiae servabatur. Arsacius Presbyter Ecclesiae Cohstantinopolitanae frater Nectarii Episcopus in locum Chrysostomi constitutus fuit, quem Palladius hominem vocat pisce magis mutum, et rana rebus agendis minus idoneum. Cum ab hujus communione , exceptis perpaucis, omnes abhorrerent, hi ita vexati sunt, ut in publicum non possent tuto prodire, et ne- quidem domus securitatem ipsis praestare- iis— Tomiilus II. 2 dem A Sec. V. usque ad Sec. VIII. i 7