Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
i8 Institut. Hist. Eccl. Pars II. dem interdictum fuit separatim ab Arsacio uspiam convenire ad peragenda Religionis officia. Multi ex Urbe aliorsum demigrarunt. Arsacius annum, et duos menses tantum superstes fuit. Atticus ei successit. Ut Thessalonicae, quod in confiniis sita esset utriusque Imperii, Orientis, et Occidentis, fieret Concilium in causa Chrysostomi apud Arcadium fratrem suum egit per literas ipse etiam Honorius Imperator Occidentis. Innocentius Papa misit Episcopos quinque, Presbyteros duos, et unum Diaconum Constantinopolim cum literis ad Arcadium: iidem ferebant epistolam etiam ab Hooorio Imp. missam denuo. Non sunt permissi adire Constantinopolim, sed intercepto eorum itinere , deducti sunt in castellum Thraciae maritimum, cui Athyra nomen fuit: ubi separati ab invicem, et inclusi fame, atque siti cruciabantur. Iisdem ereptae sunt epistolae, quas ferebant, ejusmodi violentia, ut uni ex Episcopis, renitenti, Yalerianus tribunus militum pollicem manus fregerit. Tentati sunt deinde pecuniis, ut cum Attico communionem inirent, de Chrysostomo autem, et de novo judicio in ejus causa habendo nullam mentionem facerent. Nullam hi videntes spem aliquid agendi, amissis etiam epistolis, si- hique ereptis, re infecta reversi sunt in Occidentem. Pallad. in Hita S. Chrysost. Chrysostomus vero ductus est Cucusum locum Armeniae, quae eo tempore irruptiones passa ab Isauris nihil securitatis habebat: cujus- que statum ex epistolis, quas inde scripsit, licet cognoscere. In quarum una ad Theodotum, Maxima , ait, sunt Armeniae mala. Nam quocumque tanclem quisque venerit, cruentos torrentes, cadaverum asynina, domos solo aequatas, urbes ever-