Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

bus, et judicium non declinantibus , nullius esse j'oboris, sicut per suam naturam sunt profecto et irrita, et nulla. Porro qui talia gessere, eos Ecclesiae censurae subjicite , nos autem insontes, neque convictos, neque deprehensos, neque ullius criminis reos comprobatos Ecclesiis nostris jube­te restitui, ut charitate frui, et pace cum fra­tribus eonsveta possimus. In his verbis Chrysosto- mi ad Innocentium , nullane vola nullumne ve­stigium provocationis est ? Idem deinde Natalem Alexand. arguit, pro sua sententia haec Palladii verba: Innocentius Papa Theophili judicium cas­sum, atque irritum esse decrevit, frustra attu­lisse: quandoquidem haec tantum versio sit Am­brosii Camaldulensis, tota ad extollendam Ponti­ficis R. auctoritatem comparata. In Graeca enim lingva, qua Palladius scripsit, esse verbum quod verti debuerit Spernens , quo sensu hoc etiam Paulus adhibuerit, dicens, spernens legem Moysis. Hebr. 10. v. 28 Joann. 12. v. 48. Quod verbum hanc etiam, quam verbum latinum sperno significationem habeat, verum est: tantum vero semper hanc, falsum est. Siquidem significet etiam abrogare, in irritum mittere. Quamobrem illum eumdem etiam lo­cum , quem ex S. Paulo attulit Basnagius, vertit Latinus Interpres: Irritam quis faciens legem Moysi. Testatur idem Palladius, Episcopis , qui ex Occidente missi sui t in Orientem in causa Chrvsostomi, hujusmodi Commonitorium datum esse ab Innocentio Papa : Non oportere Joannem judicium adgredi, nisi prius Ecclesia (Consta n- tinopolitana, ejusque Episcopatus, ex quo erat dejectus) communioque redderetur, ut omni dilav* tionis occasione sublata, sua sponte Concilium ingredi posset. Itaque intelligitur restitutus fuisse in i6 Instit. Hist. Eccl. Pars II.

Next

/
Oldalképek
Tartalom