Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

12 Ins tit. Hist Eccl. Pars II turbatur, rursum ab Herode caput Joannis inju­ria petit abscindi ,* rursum Jezabel Nabuthae vi­neam eripere pertentat , ac Sanctum Eliam ad montes persequendo compellere etc. Dubitatur ve­ro , num hoc sermonis istius initium sit genuinum ipsius Clirysostomi: eo quod Ms. antiquum hujus sermonis, idque Graecum, in Vaticana bibliothe­ca repertum , et protractum ab Antonio Agellio istis verbis careat, Nec probabile est, Chrysosto- mum ejusmodi aculeatis dictis usum esse, quibus Imperatricem , et Imperatorem tantum magis ad­huc adversum se concitasset, quod non est homi­nis prudentis , et moderati: sed neque cum mo­destia ejus convenit, ut seipsum aequipararet Jo- anni Bapt. et Eliae. In hoc concilio Aeacius, Antiochus , et non­nulli praeterea urgebant,, vi istius Antiocheni cano­nica Theophilo missi, esse agendum adversus Chry­sos tomum , Episcopatumque ei abrogandum, quod et ipse voluit Imperator: quem vero Epi­scopi quadraginta obtestabantur ejusdem Synodi, ne id faceret: neque enim hunc canonem, qui afferatur, esse ullius auctoritatis, utpote, qui non ab Episcopis Catholicis sed Arianis sit condi­tus. Dum Impérator dubitat, et haesitat, quin etiam Aeacium, et Antiochum monet, ut vide­rent, ne non recte consulerent, hi, Imperatot•, inquiunt, supra caput nostrum sit Joannis depo­sitio. Socrat. 1. 6. c. 18. Sic impulsus ab his Im­perator Joanni mittit mandatum, ut ab Ecclesia exeat. Respondit: Ego a Deo Servatore accepi Ecclesiam hanc, ut curam geram salutis populi, nec possum eam relinquere. Si autem id vis, ad te enim civitas pertinet, vi me ejicito, ut deser­ti ordinis excusationem habeam tuam auctorita­tem. 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom