Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

tem. Ita cum verecundia quadam mittenles ex palatio, eum expulerunt, jubentes , interim útin domo Episcopali maneret. Pallad. in Vit. Res Ii8ec acta est pridie Paschatis a. 4o4. Presbyteri Joan- nis abhorrentes a communione Episcoporum, quorum opera Joannes expulsus ex Ecclesia est, Vigiliam, quae Pascha antecedit, in thermis cele­brarunt. Imnerator altera die venturus erat ad Ecclesiam. Ilinc Episcopis, qui Imperatorem im­pulerant ad ejiciendum, ex Ecclesia Chrysosto- mum, injecta cura, ne si Ecclesiam reperiret vacuam, eorum etiam patefieret mendacium, quo eum fefellerunt, dicentes, populum universum alienissimo animo esse a Chrysostomo: qui secus abstinuisset ab eo, quod egit, veritus seditionem populi. Praefectum igitur Urbis adeunt, et ab eo impetrant cohortem ad compellendum populum in Ecclesiam tametsi aegre. Lucius tribunus mi­litum, licet Gentilis, rem tentavit svadendo. Re- nunciat Aeacio, a populo se non auditum esse. Hic petit, ut vi rem agat, eumque promissis per­movet. Igitur vigilia secunda noctis cum cohorte, assumptisque secum Clericis Aeacii invadit locüm, in quo collectus erat fidelis populus, et Presby­teri baptizabant, utpote pridie Paschatis , distri- ctisque gladiis milites viam sibi fecerant usque ad baptisterium, ut Presbyteros baptizantes dis­siparent : quorum aliqui fustibus m capite per­cussi ita baptisterium sangvine resperserunt, ut aqua colorem mutaverit. Fit fuga cum aliorum, tum eorum, qui utriusque sexus parati ad su­scipiendum baptismum stabant, pars etiam vulne­rati. Comprehenduntur Presbyteri, et Diaconi, et in carceres conjiciuntur. Neque hactenus stetere clades, sunt verba ipsius Chrysostomi Epist. ad Innocent. Pap. sed ubi Sancta condita servaban­tur, A Sec. V. usque ad Sec. VIII. iS

Next

/
Oldalképek
Tartalom