Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Geographia. 8l Dixi, Americam fortasse veteribus non fuisse penitus ignotam. Sunt enim quaepiam istius no­titiae vestigia. Nam Diodorus Siculus Biblioth. lib. 5. memorat, Phoenices quosdam in insulani fertilissimam, Africae oppositam, vi tempestatis esse delatos; quae ultra Africam, potest censeri lion alia, quam America in vastissimo illo pelago. Idem docet, Poenos omnem dedisse operam, ut haec Europaeis ignota maneret insula. Quam- obrem insulani Atlanticam, cujus etiam Plato me­minit, eamdem esse, quae America, asseruit etiam Abrahamus Ortelius in Theatro Geographico , Philippi II. Begis Hispaniae Geographiis a i5q8. vita functus, et Gerardus Mercator Flander in Tabulis suis Geographicis, aeque ut Ortelius no- minatiss’iyius suae aetatis Geographus, qui deces­sit a. i5g4. $• 10. Quae Romani Imperii ad ejus regimen politica fuerit constitutio. Descriptionem feci geographicam brevissime totius orbis terraquei in eum Historiae finem , ut dum in hac mentio fieret regionum, atque loco­rum , intelligi posset, ubi regiones, atque loca haec sita essent. Non manserunt autem ista abs­que mutatione, dum imperia quoque , et regna alia quidem conciderunt, alia autem exorta sunt, sed neque gentes eaedem in iisdem terris manse­runt semper, sed aliae in aliarum locum succes­serunt pristinis incolis sub jugum missis, vel etiam e suis sedibus expulsis. Quo factum est, ut ne­que priora regionum , et urbium nomina semper Tomulus I. 6 per-r

Next

/
Oldalképek
Tartalom