Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
perstiterint. Ego autem exposui, quae facies ortis terrae fuerit maxime, quando penes Romanos fuit orbis imperium, eo, quod tunc Religio Christiana , de qua tractare Historiae Ecclesiasticae est, Evangelii promulgatione fundata, et propagata sit quaqua versum in mundo. Imperium Romanum , quod per Europae, Asiae , et Africae maximam partem distendebatur, sub Imperatoribus divisum fuit in decem, et tres dioeceses : ( Graecum est vocabulum , quod civitatis administrationem significat) quaelibet autem dioecesis plures complexa est provincias, quae Romanis centum, et viginti erant, ita ordinatae, ut singulis provinciis in earum metropoli, unus praesideret ad eam gubernandam: similiter singulae dioeceses singulos Praesides supra se haberent, hi- que rursus positi essent sub Praefectis Praetorio: qui cum sub Augusto, et hinc usque ad Commodum Imperatorem unus tantum fuisset, ab hoc constituti sunt Praefecti Praetorio duo, quorumque numerum iterum Constantinus M. duplicaverit a) facta inter hos dioecesium partitione. Juxta hanc regiminis formam politicam, qua singulis provinciis imus praesideret cum auctoritate , iterumque cuivis dioecesi unus, constitutam esse formam regiminis etiam Ecclesiastici , ut E- piscopus in metropoli provinciae praeesset Episcopis ceteris ejusdem provinciae , iterumque dioecesis sibi haberet praepositum eum Episcopum, qui in urbe totius dioeceseos principe Episcopatum gereret, quin tamen haec Episcoporum, qui sive in provincia, sive in dioecesi eminerent supra ceteros 8 a Prolegomena a) Zosimus lib- 2. Hist. Hetodianns in Commodo.