Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

ea, Zacynthus, et aliae praeterea minores. Sicut autem Graeeiae nomen fuit inditum Italiae ei parti, quae infima est, et Siciliae, ita idem Graeciae no­men extensum fuit ad eam Asiae, quae dicta minor est, partem, in qua fuit Mysia, Phrygia, Aeolia, Jonia , Lydia , et Caria, quaeque idcirco Graecia appellata fuit Asiatica. $• 9* De India Occidentali, sive America. Haec, quam feci, est descriptio brevis Euro­pae , Asiae, et Africae. Superest India Occiden­talis, alio nomine America: sed cujus notitia tan­to usui jam non est, cum nonnisi anno 1492. pri­mum a Christophoro Columbo Genuensi, deinde vero adhuc magis ab Americo Vespulio Florenti­no a. 1497. detecta fuisset, a quo et nomen ab Europaeis ei inditum est. Nam cum incognita fu­erit, etiamsi fortasse non penitus, tamen a Scri­ptoribus Historiae Ecclesiasticae nulla ante hoc tempus facta ejus mentio est. Habet America for­mam duarum peninsularum tenui isthmo interce­dente, ab unoque usque ad polum alterum ten­ditur longitudine milliarium Germanicorum , id est quatuor mille passuum 75o , habens in latitu­dine talia milliaria 525. Multae hujus regiones pertinent ad Regem Hispaniae , uti Peruvia, nova Hispania sive regnum Mexicanum, pluresque aliae: quaedam parent Gallis, Anglis, Batavis, Lusitanis, et Svecis j quaedam abjectis priorum dominorum imperiis foederatam , ac in dies latius patentem constituunt rempublicam. Dixi, bo Prolegomena

Next

/
Oldalképek
Tartalom