Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
72 raneum, divisa in partes tres, videlicet, in Li- ,byam stricte sumptam, Marmaricam, et Cyrenaicam, cujus urbes fuere, Marmarica, Cyrene, Ptolemais, Hamon, ubi Jovis fuit oraculum. Regio ulterior meridiem versus Libya vocabatur Deserta. Cyrenaicae una pars fuit appellata Pentapolis a numero totidem suarum urbium. Infra Libyam eamdem meridiem versus jacet ./Ethiopia late patens regio, divisa in superiorem .Ethiopian!, et inferiorem. Superior solet vocari Abyssinia, cui Septemtrionem versus , et Occidentem adjacet Nubia. A Cyrenaica Occidentem versus sequitur regio proprie dicta Africa , mari Mediterraneo, quod hic Africum vocatur , et ipsa contermina. In hac Tunetanum regnum situm est, nunc Respublica , cujus caput olim Carthago fuit, hodie obscurus vicus. Hujus Africae pars est etiam regio Syrtica. In qua curb tres fuissent insigniores civitates Oea, Sabrata, et Neapolis, ab his tota regio haec fuit appellata Tripolis: quod jam nunc nomen unius tantum Civitatis est. Africae proprie dictae adjacet ab occassu Mauritania : quae duplex est, Caesariensis a Caesarea, et Tingita- na a Civitate Tingi denominata. Incolae ejus Mauri hodie appellantur. In Mauritaniae Caesariensis , et Libyae interioris confinio est Numidia. Pars haec Africae, quae complectebatur Mauritaniam , Africam proprie dictam, et Libyam supe7 imiorem, nunc divisa est in regnum Marrocanum, Fezzanum, Algerianura, Tunetanum, et Tripolitanum , atque uno nomine Barbaria Africae vocatur. Ultra has sunt adhuc regiones Africae, Gvinea, Congo, Caffreria, Zangvebaria, et Aja- na: sed quae ignotae fuerunt veteribus Scriptoribus. 6. Prolegomena