Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
í- 6. Geographia. 73 Ex Africa facto transitu in Europam regiones Hispanice , Gallice , et Germanice. inter Africae eam regionem, quae Mauritania Tingitana vocatur, et Europam nonnisi fretum intercedit, quod Herculeum appellatur, latum novem millia passuum: per idem fretum e mari Mediterraneo transitui- ad mare Atlanticum , a monte Atlante sic vocatum in extremis finibus Mauritaniae , totiusque Africae , quod latissime funditur usque ad Indiam Occidentalem , sive Americam. JUic ex adverso Africae est Hispania, veteribus etiam dicta Hesperia, et Iberia. Ab Romanis primum divisa fuit in Hispaniam citeriorem, et ulteriorem, postea vero iidem totam hanc regionem partiti sunt in Hispanias tres, Tarraconensem , Baeticam, et Lusitaniam : quarum quaelibet plures complectitur provincias. Tarraconensis omnium maxima est, tria regna, Navarrae, Caste)lae, et Aragóniáé continens. Ejusdem Hispaniae sunt insuper minora regna , Legionis, Asturiae, Gallaeciae, Valentiae, Murciae, Cata- loniae, et quaedam alia. Urbes celebriores Hispaniae sunt, Hispalis Caesaraugusta, Complutum, Compostella, Tarraco, Valentia. Nunc urbium omnium princeps in Hispania est Madritum, facta Regum sedes. Lusitania, alio nomine Portugálba, deinde proprios Reges accepit, cujus ca-1 put inter urbes Lisabona est. Ex Hispaniis ulterius per continentem eundo venitur in Galliam , quam montes Pyrenaei ab