Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

qui per, annos Ulympiadum fuit expressus ah Hi­storico. Eadem ratio procedendi erit in annis per alias epochas designatis. Hoc autem habito anno Mundi , facile erit devenire ad annum, quotus idem sit ante, vel post natalem Christi , seramque Christianam. Hic enim natalis annus Christi, seraeque Christianae est annus Mundi 4oo4. Igitur si annum Mundi, qui respondet anno primo Olympiadis tricesimae, ut maneamus in eodem exemplo, subtraxero ab anno Mundi 4oo4. in quo situs est natalis annus Christi, numerus qui remanebit, exhibebit, quot annis res, cujus aetas fuit quaesita , antecesserit natalem Christi, seraeque Christianae annum. Si autem hoc instituam in alicujus epochae anno, qui procurrit ultra natalem Christi, atque adeo etiam annus istius epochae jcasurus sit in annum mundi ulteriorom, quam sint anni 4oo4. ab hoc anno ulteriore Mundi si subtraxero annos Mundi 4oo4. annus qui manebit, ostendet annum, quo res, cujus aetas quaeritur , evenerit post natalem Christi, sersequae Christianae. Quod si epocha ex iis fuerit, quae suum initium habent tantum post natalem Christi, breviore adhuc via, ad annos, qui in­tercedunt inter natalem Christi usque ad initium hujus aerae, addam annos, qui /luxerunt ab hoc initio istius aerae usque ad illud, quod certo anno ejusdem hujus aerae in historia memoratur factum, cujus tempus computatum a natali Christi scire volo, habeboque istud tempus, et annum a na­tali Christi, Hae autem epochae posteriores aera Christiana, a quo anno aerae Christianae sumpse­rint initium, habetur aeque jam a Chronologis determinatum, quaeque initia harum epocharum a me etiam indicata sunt, Chronologia, 6 i Cluo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom