Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Chronologia mathematica docet etiam determinare novilunia, et plenilunia , et unde tam Pascha, quam alia festa mobilia pendent, nec non alias vicissitudines, ut sunt exempli gratia eclipses solis, et lunae, neque tantum in futurum, verum etiam praeteritum jam tempus. Ista vero Chronologia jam non est necessaria ad historiam : artemque hujus determinationis est reperire in omni Missali, et Breviario. Sed neque ista investigatio succedere potest erga tempus Gregoriana anni correctione anterius, quando aequinoctium vernum non servabatur eo accurate tempore, quo erat, adeoque nec luna decima quarta alligata aequinoctio verno, quae determinabat Pascha. Nec aliquod hinc nobis dispendium fit eruditionis. Diocletianum a. C. 282. circa festum Paschatis historici perhibent excitasse in Christianos persecutionem. Quantillum igitur refert, scire determinate , quo , et cujus mensis, die fuerit eo anno Pascha ? t)2 Prolegomena CA«