Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
6o epochas illas omnes, quas recensui, imo plure? etiam alias, quas praetermisi, quia minus sunt notabiles, et scitu necessariae, atque sic ut periti omnes consentiant etiam testimonio Petavii Ra- tionar. Tempor. Part. 2. lib. 1. Cap. i5. quoad haec aerarum initia. Quam demonstrationem idem Petavius ejusdem Rationarii Part. 2. lib. 5. Cap. 1. etss. exhibet, quem, ceterosque Clironologos secutus initium cuiusque aerae jam exposui. Postquam igitur jam habetur, quaevis aera in quem Periodi Julianae annum inciderit , quod dixi omnium primo esse sciendum , ut reperire possim, aerae cujuseumque annus, quotus sit in Serie annorum, quorum numeratio, et computatio juxta epochas Orbis conditi , vel Christi nati nobis usitatas; ab hoc anno Periodi Julianae, subtraho annos 710, quibus eadem Periodus antecedit annum, quo mundus creatus est, addo autem •illos, qui sunt juxta aeram numerati ultra initium ejusdem aerae: atque iste annus erit annus a mundo condito. Sit exempli gratia res, perhibente Historico, acta Olympiadis tricesimae anno primo. Iste annus, quemadmodum supra $pho 6. dictum est , incidit in annum Periodi Julianae 3958. Hinc igitur subtraho annos 710. Numerus, qui remanebit , annum designabit, quoto ab Orbe condito aera caeperit Olympiadum : cumque Olympias una annos contineat quatuor, hocce numero quaternario multiplicabo numerum Olympiadum viginti novem , huic annorum numero, qui ex multiplicatione prodiit, addam unum annum Olympiadis tricesimae : istum deinde numerum addam ad numerum annorum, qui a mundi creatione fluxerunt usque ad initium epochae Olympiadum, perveniamque ad annum mundi, qui Prolegomena