Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Chronologia. annos triginta duos circiter annum efficiant, facta illa unius anni additione, Hegirae subsequentis ini­tium cum anni Juliani initio, pariter subsequen- tis, ad aliquam redigitur concordiam. §• 10. Ratio annos cujuscunque epochce resciendi, qui­bus annis respondeant, computatis vel ab orbe condito, vel numeratis a Christi natali, sive in anterius, sive posterius tempus. Quae explicata hactenus sunt, pertinent ad cognitionem Chronologiae , quantum haec necessa­ria est ad historiam fiitelligendam nec solum Ec­clesiasticam, verum quancumque etiam aliam. I- ste est finis, ad quem id omne etiam dirigitur, quod dictum de Chronologia est. Dum autem nos annos supputamus vel ab aera conditi mundi, vel nati Christi, non aliter etiam annos compu­tatos juxta alias epochas assequimur cogitatione, quam si hos expensos habeamus ad normam ea- rumdem aerarum, quae usitatae nobis sunt. Ne­que, nisi istud sciverimus facere, fructum aliter capiemus ex hac historica Chronologia. Omnium primo videndum erit, illius aerae» et epochae, cujus annum memorat Historicus, aut in alio legimus monumento literario, initium cui anno in Periodo Juliana respondeat. Hoc inve­stigandum est ex characteribus ab Historicis, etiam in narratione aliorum eventuum commemoratis et ad dispiciendum , quo tempore id factum sit, quod epocham fecit, idoneis. Res haec, neque levi labore perfecta jam est a Chronologis quoad epo­59

Next

/
Oldalképek
Tartalom