Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
68 Prolegomena S- 9* JEra Diocletiani. JEra Arabum, et Saracenorum. i JEra Diocletiani. Hujus jam facta' mentio est. Sumit exordium ab anno Christi 2 04. dum Diocletianus ab exercitu acclamatus esset Imperator. Haec a Christianis fitit appellata etiam A^ra Martyrum propter persecutionem , quam idem Diocletianus cum Maximiano consorte Imperii omnium saevissimam, et crudelissimam exercere coepit adversum Christianos anno octavo sui Imperii. Ab Eusebio haec etiam vocatur Aira Persecutionis. Abysinii hac aera etiam nunc utuntur. JEra Arabum, et Saracenorum. Sic ista vocatur , quod apud eosdem Arabes, et Saracenos etiam nunc in usu sit. Hanc He"iram iidem vocant a fuga Mahumedis ex urbe Meccha Medinám praevalentibus ejus adversariis. Namque Hegira fugam in lingva Arabica significat. Anno Christ. 622. die 16. Julii, feria sexta, haec Mahumedis fuga contigit. Quamobrem hinc suam etiam ordi^ untur Hegiram , et diem, qui nobis sextus in hebdomada est, observant ut festum , et Sacrum. Dumque hi ex mensibus lunaribus duodecim suum habent annum confectum, quibus transactis die, qui sequitur , annum alterum incipiant, neque certum, et fixum habent initium suorum annorum , neque hi aequales sunt annis solaribus. Annos Hegirae ad annos Julianos revocandi ratio est, si post annos Julianos triginta, et tres, annis Hegirae intra hoc spatium numeratis annus addatur unus. Est enim annus lunaris minor solari diebus 10, horis 21, et minutis 12. Quaé cum per annos