Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Chronologici. 4-7 adhuc stetit. Annum, quo mundus coeperit esse, Chronologi ponunt in anno Periodi Julianae 710. initium vero AErae Christianae in anno 4oo4. a creatione mundi. Ex quo 'sequitur , Periodi Julianae fuisse annum 4714. quo Christus natus sit, aeraque Christiana inceperit. Neque tamen iste *• etiam a mundi creatione annus 4oo4. est omnimode certus, et definitus: Anni hi sumuntur, et colliguntur ex genealogiis Patriarcharum, et Regum in Bibliis. Jam vero in his numeri tantum annorum , quibus vixerint, sunt positi, non etiam menses, et dies, quibus vel supra, vel infra illos annos vixerint. Quis enim credet , omnes istos esse mortuos, semper in anno vitae aliquo ita completo, ut huic nihil defuerit, nihil ultra hunc fuerit? Sed neque quo anno mundi Christus natus sit, Chronologi conveniunt. Petavius numerat annos 3g85, Bertius 4ooo. mihi, ut ceteros praeteream, computatione facta, prodierunt anni 4oi5. In hac discrepantia dumque alii annos aliquot supra, alii infra quater millenarium habent ex computatione sua, ne ipse quidem Petavius dissentit, ne numerus 4ooo, vel 4oo4, quasi medius assumatur: quorum alterum Bertius Rudi- ment. Chronol. Cap. 8. et ipse secutus etiam est tanquam juxta recentiorem , et communiori usu receptam Chronologiam. Sed et illud advertendum est. AEra Christiana , quae initium ducit a Natali Domini, cujus auctor est Dionysius Exiguus, communi Chronologorum judicio quatuor annis circiter tardius est constituta in annis, qui a mundi creatione fluxerunt. Itaque annus mundi 4oo4. reapse intelligitur idem, qui 4ooo. Haec numeratio annorum a mundi creatione usque ad Christi natalem etiam illam adhuc habet con-