Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

48 Prolegomena considerationem. Versio Septuaginta Interpretum discrepat in annis Patriarcharum, e quibus com­putatis summa conficitur annorum Mundi usque ad Christi natalem, ab Hebraeo textu, et a Ver­sioné Latina Vulgata, utpote quae textui adhaeret Hebraeo : tam autem hinc, quam a Versioné etiam Septuaginta dissentit Codex Samaritanus. Textui Hebraeo esse deferendum praeVersione Septuagin­ta, et esse Patriarcharum annos omnino solares, et ejus longitudinis, quam sol efficit suo motu annuo, de quo pariter disceptatio jam olim fuit , et nunc adhuc a quibusdam dubitatur, est actum jam, et demonstratum a me in Institut. Herrn. Vet. Test. Edit. 2. Tom. I. Cap. 32. Codex Samarita­nus, ne eam quidem, quam Versio Septuaginta attentionem meretur in hac annorum numeratio­ne. Nam ubi in Versioné Septuag. facta fuisset in annis mutatio (per quos, et qua de causa osten­di in loco citato mearum Institutionum Herme- nevticarum ) facile est assequi, licentiae exemplo, quod datum est in Versioné Septuaginta, eos quo­que esse inductos ad annorum mutationem facien­dam in annis Patriarcharum , qui hanc fecerunt in Codice Samaritano. Siquidem anni a creatione mundi cum omni accuratione numerati non sint, nec numerari pos­sint, adeoque neque certum omnimode possit es­se, in quem annum mundi inciderit reapse annus natalis Christi; nulla tamen ambiguitas est quoad eos annos, qui a Christi natali numerantur ad hoc usque tempus. Quamobrem idem dies Christi natalis, ubi incipit Hira Christiana, non tantum fixum punctum est, unde numeratio fiat annorum sequentium; verum etiam per quod fieri possit determinatio, res, quae refertur acta ante Hiram Chri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom