Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

46 Prolegomena. possit perveniri facile, ab initio cujusque cycli numerando annos ad annum Cycli ab historic memoratum. 5- *• Periodus Juliana. Periodus Juliana est summa annorum, qui prodeunt ex annis 19 Cycli lunaris, annis 128 Cy­cli Solaris, et annis i5. Cycli Indictionum inter se multiplicatis. Periodus igitur Juliana constat annis 7980= Hunc enim numerum dant illi Cycli inter se multiplicati. Josephus Scaliger in Opere de Emendatione Xempor. circa a. C. i58o. fuit hujus Periodi inventor, non tamen primus: nam a Graecis hanc dicitur mutuatus. Juliana vero Pe­riodus vocatur, quod ad anni Juliani, ejusque Cyclorum rationem adcommodata sit, inde autem Periodus, quod donec anni 7980, quibus constat haec Periodus, peragantur, numquam anni Cy­clorum qui jam fuerunt in aliquo Periodi anno iidem simul denuo recurrant. Sic quoniam annus primus Periodi hujus habuit Cycli solaris annum primum, itidemque primum Cycli lunaris, et In­dictionum , hi omnium trium Cyclorum anni pri­mi non prius convenient, quam is circulus anno­rum 7980, ex quibus constat tota Periodus, fue­rit completus. Cum per solam Cyclorum multiplicationem Periodus haec facta sit, sua sponte intelligitur, il­lius initium esse etiam nonnisi mente conceptum, quodque antecedat ipsam etiam originem mundi. Neque enim iste vel sex millibus annorum integris ad-

Next

/
Oldalképek
Tartalom