Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

45 primo monarchiae Julii Caesaris, anno 48. ante Christum natum. Qua de causa Scaliger has in­dictiones vocat Caesareanas. Alii harum initium ducunt ab anno secundo Augusti post victoriam Actiacam, ab anno 5o. ante Christum natum. Ex Fastis vero cum observatum esset, tantum Indi­ctioni Constantinianse datum esse, ut per hanc tem­pora signarentur, et computatio annorum fieret per Indictiones, quarumque initium fixum esset, in anno 512, quo Constantinus M. victoriam de Maxentio reportavit. Consentiunt omnes, ait Lau­rentius Berti in Budiment. Chronol. Cap. 7. et in Dissert. Hist. Disert. V. $. 38. Indictionem Con- stantinianam ab anno JEr. F~ulg. 512. et a Calen­dis Septembris esse inchoandam , adeo, ut annus proximus 5i3. Calend. Januar, signandus sit Indi­ctione I. Indictionem Graeci vocant Uivi^tv, quae vox latiné largitionem significat. Itaque hinc plures lapsi in opinionem sunt, annum , a quo Cyclus iste denominatus sit, fuisse annum, quo indicta sit pensio quaepiam, eodemque illo anno praestan­da. Non eo tamen minus non tantum Bertius ci­tato loco, verum etiam Petavius Rationar. Temp. Part. 2. lib. 2. Cap. 3. manent in sententia, nihil esse certi, unde sumptum sit Indictionis vo­cabulum ad hunc Cyclum denominandum. Indi­ctio constat annis l5: quó annorum numero per­acto annus primus incipit Indictionis subsequen- tis. Dum scio annum, quo quisque horum Cy­clorum initium sumpsit, atque Scriptor quispiam annum, quo res accidit, quam refert, per Cy­clum ex his aliquem designavit; perspicuum est, qua ratione ad annum etiam , quo res accidit, po­Chronologia

Next

/
Oldalképek
Tartalom