Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

semper, et nunc convincit de falsitate dogmatum eos, qui nova sibi, et alia, quam Ecclesia Catho­lica profitetur, dogmata assumentes, recedunt ab eadem Ecclesia. Religionem nobis Christus tra­didit partim per seipsum in Evangelio, partim per Apostolos, qui pro Christo functi legatione sunt ad idem Evangelium propagandum. 2. Cor. 5. )t. 20. Est una Fides. Eph. 4. f. 5. Igitur nec fides potest esse vera, nisi quae jam ab initio exstitit in Ecclesia: neque alia quam falsa esse potest, quae ab hac, quae una est, dilfert, et discrepat. Hoc non tantum senserunt, et agnoverunt initio ipsi etiam Protestantes, verum etiam eo consilio Historiam suam adornarunt Centuriatores Magdeburgenses, ut hinc ea, quae dissona ab Ec­clesiae Catholicae doctrina sibi assumpserunt do­gmata, testimonium quasi antiquitatis , quae a Christo, et Apostolis originem ducat, acciperent. Jidemque semper monumenta Historiae Ecclesia­sticae adhibuerunt, hinc volentes probare sua do­gmata esse dogmata primaevae Ecclesiae; Sed cum ex Historia quaerere, et sumere oporteret, quid obti­nuerit antiquitus, illi agunt inverso ordine, suaque dogmata prius statuunt esse certa, et indubitata, ac deinde quidquid occurrit in Historia, quod non se ita habet, quemadmodum ipsi sibi posuerunt, id omne arguunt, non tale mansisse in Ecclesia, quale fuit in principio ex Christi, et Apostolorum instituto, descivisseque a sua integritate. Hac ra­tione , dum Primatum esse a Christo in Ecclesia institutum, non habent inter sua dogmata; ubi­cumque Historia Ecclesiastica testatur jam primis etiam Ecclesiae seculis, Romanum Pontificem exer­cuisse potestatem supra Episcopos Ecclesiarum ali­arum, id negant factum esse jure, et legitime, Tomulus Z 5 tan­Critica. Scriptor. Hist. Heel. 33

Next

/
Oldalképek
Tartalom