Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
f tantumque ex ambitiosa dominandi in alios cupiditate, quosque usi astutia, et calliditate sub suam potestatem traxerint. Dum iidem legunt in eadem Historia etiam primorum seculorum in Ecclesia etiam ab Episcopis vitae sanctimonia, et eruditione excellentissimis invocatos esse Sanctos vita functos , eorumque imploratum patrocinium apud Deum, ista etiam in his sanctissimis , et doctissimis Episcopis jam fuit superstitio, et depravatio purae Religionis. Sic faciunt in omnibus ceteris, quaecumque sibi ipsis per suam reformationem, ut eam vocant, fecerunt placita Religionis, distincta ab iis, quae et nunc vigent, et semper viguerunt in Ecclesia instituta Religionis. Jamque periodo I. Historiae, quae tempus a Christo nato usque ad Constantinum M. ab a. l. Aer. Vulg. usque 3o6. complectitur, ponunt, non perstitisse omni ex parte sinceram, ac incorruptam Religionem, tantoque minus succedente periodo altera, et tertia : nec jam his temporibus Religionem mausisse amplius sui juris, sed factam hominum libidini obnoxiam, rituumque innumerabili multitudine atque in his permultis etiam absonis, et nugacibus, oppressam cessisse mature superstitioni, quaeque Religio nonnisi a Lutheri aetate per eumdem Lutherum, Zwinglium, horum- que similes feliciter instaurata sit; a) Ipsa illa a Magdeburgensibus per centurias assumpta methodus tractandae Historiae, et altera quoque per Periodos cujus inceptor fuit Mosheimius, Protestan- tibus praeplacuit, quod adcommodatior esset, ad tale imperium exercendum in Historia: ubi non - tam 3í Prolegomena) u) Jo. Matthise Schroeckhii Historia Religion. Preparation. §.23. etss. Edit, Vindobon. 1786.