Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Sn Prolegomena tredecim primorum Ecclesiae seculorum totidem voluminibus, quodvis seculum dispescens, et partiens in partes centum; unde confectores istius historiae, dicti sunt Centuriatores Magdeburgen- ses. Magdeburgum enim t fuit, ubi hunc partum ediderunt. Baronius in suis Annalibus adversum hos Centuriatores suscepit laborem suae scribendas Historiae. Hos Samuel Basnagius Anglus adgres- sus est ita, ut jam in fronte sui libri, cui nomen dedit Annalium Politico - Ecclesiasticorum, venditaverit, se Baronio errores erepturum. Ad spatium sex seculorum se illius Annales extendunt. Ceteri in hoc genere literarum clariores sunt e Confessione Augustana Jo. Laurentius Mosheim , Christ. Guiliel. Franciscus Walchius, qui historiam Haeresium, Conciliorum, et Pontificum Bomano- rum scripsit, et Matthias Schroeck; e Confessione Helvetica Josephus Bingham, Jo. Henricus Hot- tingerus, Fridericus Spanheimius. §. 10. Quid Historia Ecclesiastica conferat ad doctrinam Religionis. Qualiter ex ea instituendum sit argumentum. Historia Ecclesiastica docet, et ostendit, quale quidque in doctrina Religionis fuerit in Ecclesia jam ab ejus cunabulis, hoc deinde quomodo servatum, et continuatum sit ulterius ad nostra usque tempora, nec non quando quae novitas pullulare coeperit, et qui hanc secuti novitatem a vera Religionis doctrina discrepantem, se se alienaverint ab Ecclesia. Itaque Ecclesia Catholica ope Traditionis, quae se exhibet in Historia et antea sem-