Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Prolegomena uterque dictus Scholasticus, id est, Causidicus: Ille libris septem ab a. 3o6. usque ad a. 439. hic libris novem ab a. 323. usque ad a. 423. suam per­fecit Historiam. Neuter etiam immunis ab eo, quod in Historico debet esse, ne partium studio deditus esset. Namque ambos Novatianis fuisse addictos, ostendunt res in eorum favorem scriptae. Hos secuti sunt Theodoretus, Philostorgius, Theo­dorus , et Evagrius. Theodoretus Episcopus Cy­ri in Syria praeter alia Opera libros quinque Hi­storiae Ecclesiasticae composuit ab a. 322. usque ad a 427. Nestorio primum deditus, sed mox ita ei factus contrarius, ut in Ephesina pseudo-syno- do idcirco ex Episcopatu dejectus sit: sed quem recuperavit , ad eumdem repositus a Leone M. Rom. Pont. Philostorgius fuit Arianus e Cappa­docia: libros duodecim composuit historiae ab ex­ortu haeresis .Arianae usque ad a. 42 5. cujus Epito­me tantummodo superest facta a Pliotio. Theodo­rus Lector Ecclesiae Constantinopolitanae continua­vit Socratis historiam usque a. 518. cujus pariter tantum sola Excerpta hodie supersunt. Evagrius Causidicus Antiochenus et ipse Socratis, et Theo- doreti Historiam continuavit libris sex ab a. 431. ad a. 5g4. Omnes hi Graeca lingva usi sunt inscri­bendo Henr. Valesius eos latiné vertit. Sulpitius Severus Presbyter , discipulus S. Martini Episc. Túron, scripsit Epitomen Historiae Sacrae a mundo condito usque ad Christum natum, et insuper historiam trium primorum Ecclesiae se- culorum, a stili venustate , et concinnitate Sallu­stio , et Tacito comparatus. Rußnus Presbyter Aquilejensis eodem seculo quinto, quo Sulpitius, Historiam confecit libris undecim, quam ex Eu­sebio maximam partem sumpsit , cumque ejus trans­s8

Next

/
Oldalképek
Tartalom