Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

transformatione, prout ei visum fuit. Ex his duo postremi continent historiam propria industria confectam. Paulus Orosius Hispanus Presbyter Tarraconensis libros septem Historiarum contra Paganos hortatu S. Augustini scripsit, adversa, et calamitates, quibus fuit jactatum Romanum Im­perium, Religioni imputantes Christianae. Post hos seculo sexto Epiphanias Scholasticus Italus Histo­riam , quae Tripartita vocatur, confecit latino ser­mone, e Socrate, Sozomeno, et Theodoreto ex­cerptam. Hos secuti sunt Scriptores Byzantinae histo­riae a seculo sexto ad seculum usque decimum quintum. Nicephorus Callistus Historiam elucu­bravit a Christo usque ad a. 610. libris tribus, et viginti: e quibus ultimi quinque interierunt. Li­beratus Diaconus Carthaginensis historiam haere- seos Nestorianae, et Eutychianae scripsit sub nomi­ne Breviarii. Basilius Cilix Presbyter Antioche­nus seculo sexto ineunte libros sex Historiae Ec­clesiasticae exaravit: cujus sola memoria remansit apud Photium Cod. 107. et Nicephorum in prin­cipio Operis. Anastasius Sinaita seculo septimo historiam haeresum , et Conciliorum confecit ab Ecclesiae principio usque ad Constantinopolitanum VI. generale concilium a. 680. adversus Monothe- litas celebratum. Ven. Beda Anglus Monachus in omni genere literarum versatissimus scripsit se­culo octavo historiam gentis Anglorum, Martyro- logium, et Sanctorum vitas. Seculo nono Pho- tius , qui istius disjunctionis prima fundamenta jecit, quae nunc etiam durat Graecorum ab Roma­na Ecclesia, composuit Bibliothecam , quam Mufi0/P»/8Ao» incripsit, in qua ducentos octoginta Scri­ptores recenset, quorumque fragmenta exhibet. Edi­Critica. Scriptor. Hist or. Bed. 29

Next

/
Oldalképek
Tartalom