Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Critica. Scriptor. Histor. Eccl. 27 finuTn confert, qui eam primus in latinum vertit, quodque non fecerit fideliter; et ne infidelitas versionig appareret, in Graeca etiam lingva interpolaverit Eusebium. Quae Yalesii omnino fundata est acrussatio Rufini. Nam iste quod non reliquerit inviolatum Eusebium, seipsum prodidit in .Apologia, dicens, se librum nonum, et decinum Historiae Eusebii in unum contexuisse librum. Jamque per Aeacium , et Euzonium , qui successores Eusebii in Episcopatu fuerunt, teste S. Hieronymo Epist. 141. ad Marcellum, tota bibliotheca Eusebii , quam reliquerat , specie instaurationis fuit transcripta in membranas alias. Quae qualis transcriptio fuerit, judicare licet ex Arianorum moribus, aliorumque haereticorum, qualiaque exempla jam ex primis seculis memorat lib. 5. H. E. Gap. 28. etiam ipse Eusebius. Hoc in exemplo de Eusebio volui ostendere, ut monerem, quam videndum sit, Historici, non tantum qualis sit character, verum etiam, num monumenta , ex quibus Historiam haurimus, manserint mutationis, et interpolationis expertia. Eusebii ejusdem aliud Opus ad Historiam conferens , est etiam Chroni- con: in quo, imitatus Julium Africanum, ab orbe condito usque ad a. Chr. 325. res memorabiles omnes etiam in successionibus imperiorum et regnorum collegit , et juxta seriem temporis adnotavit. $• 9Scriptores Historiae Ecclesiasticae post Eusebium. Post Eusebium Historiae Scriptores Ecclesiasticae fuerunt, Socrates, et Hermias Sozomenus, uter-