Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

ciierint homines nequissimi non tantum erga Scri­ptores Ecclesiasticos, verum etiam profanos, quin manus suas nequidem a Scripturis Canonicis conti­nuerint. Dum ergo gravissimi etiam, et intemeratae fidei Scriptores, ut Cyprianus, Augustinus, Hyero- nimus aliique tales velut testes rei, quae sit acta, producuntur, eorumne testimoniis ex vero nite­tur narratio , quae sunt sumpta nonnisi ex suppo- sitiis eorum nomini operibus , vel interpolatis? Quo circa nemo non videre potest , quam etiam huc necessaria sit Critica. Nec aliunde magis, quam ista ratione , et non discernendo ea, quae tantum afficta essent Patribus, aliisque Ecclesiasticis Scri­ptoribus multa sunt in Historia Ecclesiastica pro veris habita, et habentur etiam nunc: ad quorum falsitatem detegendam multum contulit Critica cum alias etiam, tum praesertim superiore Eccle­siae seculo. Haec in ipsa Historia deinde venient, memorata jam etiam a me, et demonstrata in Dissertationibus in Selecta Historiae Ecclesiasticae argumenta. Ista autem sunt, quae esse nobis debent prae oculis ad discernenda vera a falsis monumentis ; deinde manserintne integra, vel num sint per in­terpolationem vitiata, et corrupta. De supposi­tione primum loquamur, unde haec agnosci possit. Si liber tantum multo tardius venit ad lucem, quam is vixerit, cui adscribitur, sique hujus nul­lum exstet vestigium apud eos, qui vel eodem tempore vixerunt, vel hunc secuti sunt proxime cui liber tribuitur, iste habendus est pro supposi- titio, vel saltem pro suspecto. Caret enim testi­monio idoneo quo se probet authenticum. Idque eo fortius futurum est, si vel is cujus dicitur li­ber esse , alicubi recensuit sua Opera, neque ta­men 20 Prolegomena

Next

/
Oldalképek
Tartalom