Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

men hujus fecit mentionem, vel hanc recensionem fecerunt alii , quique de industria inquisiverint in hujus Opera , in qua tamen recensione non exi tat. Alterum est, quod prodit suppositionem, si liber ita confectus sit , ut in sententiis, asserti­onibusque suis pugnet cum sententiis, quas docuit, et asseruit idem Scriptor in aliis Operibus; si ea, quaesunt in libro, longe absint a moribus et in­dole, sintque dissona ab ejus ingenio, si neque cadant in eum virum, aliunde cognitum , cujus nomine liber prolatus est; si talia in hoc libro sint, quae nondum fuerunt eo tempore quo vixit, et scripsit is, cujus dicitur liber esse; si in hoc etiam stili sit diversitas ab eo stilo, quo idem , cui da­tus liber est, usus in aliis suis Operibus fuit. Quod si de libro aliunde notum sit, hunc es­se revera illius, cujus nomen gerit, et tamen ta­lia continet, qualia modo dicta sunt de suppo i- tione unde adverti ista possit, iste erit interpola­tus Haec autem et inde observari potest, dum Scriptor posterior ex illo sumpsit, quae literis tra­didit, neque tamen illud affert, quamvis valde me­morabile, quod in libro existit, de quo quaeritur, manseritne inviolatus. Socrates, et Theodoretus , qui in sua historia plura transcripserunt ex S. Athanasio , tamen id, quod legitur 111 eodem Athanasio de Liberio Papa, hujusque subscriptio­ne formulae fidei confectae ab Arianis, non tan­tum non memorant, sed aliam etiam assignant causam, quae Constantio Imperatori fuerit, Libe- rium revocandi ab exilio. Igitur hinc rectene con­clusi in meis Dissertationibus Dissertatione deci­ma , hunc locum in Athanasio esse vitiatum, et interpolatum? Etiam interpolationis, et corru­ptionis erit indicium, si nunc locus quispiam aliter se Critica. Scriptor. Histor. Eccl. 21

Next

/
Oldalképek
Tartalom