Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

mercem , quam anonymus protrusit, suspectam debere esse, cum qua prodire aperta facie non sit ausus. Attamen etiam hic locum habet exce­ptio: si, quamvis proprium nomen auctoris lateat, tamen character hominis, tempus, et ad quos scripserit, aliunde innotuit, sique ex eo tempore, quo liber editus in lucem est, ab iis, qui hunc pri­mi susceperunt, habitus in auetoritate est, atque sic ab his ulterius traditus , ad nos usque, habens existimationem auctoritatis, pervenit. Tali enim pacto, qui coaevi fidem istiusmodi anonymi scri­ptoris probaverunt, testes etiam sunt de ejus fide. Historicus etiam suspectus est, de narrationis suae sinceritate, qui rem non plane, et simpliciter re­fert , sed hanc verbis studiose oxornat. Nam qui in oratione ornanda comptis verbis studium po­suit , hujus minor cura fuit erga rem ipsam, quamque verbis jam auxerit, jam minuerit. Critica. Scriptor. Histor. Eccl. 19 $• 7. Observatiores Criticce de fide monumentorum. Critica , cujus modo praecepta, et observatio­nes traditae sunt, spectavit ad dijudicandum, qua­les ii fuerint, qui res memoriae prodiderunt, sive hi ex professo historiam scripserint, sive in alio genere monumentorum testatum fecerint , quid actum sit, ut qualis fides ipsis habenda esset ad­verteretur, errorque vitaretur. Habet vero ea­dem Critica illud etiam officium ut videat, pri­mum sintne monumenta vere illorum, sub quo­rum nominibus proferuntur; deinde istane per­manserint inviolata, et incorrupta. Siquidem has suppositionis, atque interpolationis artes semper 2 * ex er-

Next

/
Oldalképek
Tartalom