Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Rem transmisit silentio, eo quod addictus fuerit Ario, ejusque errori. Silentio autem in Scriptore sola etiam oblivio, et mens non satis vigil, circum- spectaque ad omnia dare causam potuit. Quamvis autem in silentio vis non sit ponenda ad inficiandum id, quod loquuntur certa historicorum testimonia, tamen potest ex silentio duci argumentum ad negandum id, quod est affirmatum , dum historicus de hoc tacet, quod ex professo tractavit, taleque hoc sit, quod ignorare non potuerit , appareatque tali voluntate fuisse erga eum, quem res attinuit, ut si accidisset, hanc studiose etiam, et cupide vulgaturus fuisset. Etiam idem silentium argumentum falsitatis praebet, dum qui narrant rem factam esse, Scriptores sunt non coaevi, sed posteriores; qui tacent, coaevi, et domestici. Quod si res talis fuerit, in qua nihil sit, quo minus contingere potuerit, concedemus etiam nos hanc quidem accidere potuisse, factam esse pro certo non habebimus. $• 6. Sint ne alicujus ponderis anonymorum testimonia. Suspecta Historici Sinceritas , cujus affectatus stilus est. Sunt etiam Auctores absque certo nomine; vulgo anonymi vocantur. Ut testimonium fide dignum sit, debet de ejus , qui hoc dat, constare scientia, et probitate. Igitur neque hujus, qui ignoratur, quis, et qualis fuerit, testimonium pondus ad faciendam fidem habere debet. Jamque ipsa sui occultatio suspicione non caret, mer18 Prolegomena