Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

quod indicant antecedentia verba: Ad unius te­stimonium nemo condemnabitur, ut caveretur, ne facile innocens ad unius accusationem damnari posset, non ne fides haberetur unius etiam solum­modo viri sed gravis, atque probi testificationi in rebus ceteris, non ubi agitur de condemnatio­ne. Antonius Genuens. lib. 4. Artis Logicocriti- cae Cap. 2. istud exemplum attulit. Augustinus, inquit, de Civitate Dei narrat, se vidisse homi­nem, qui quotiescunque volebat, comas ad vultumy et a vultu ad occiput agitabat immoto capite. Quam historiam qui negat, vir est perfrictae fron­tis : nam et coaetaneus erat historicus, et probus maxime, et qui non facile sibi imponi patiebatur. $• 5. Ex silentio aliorum possit ne firmum argumentum duci ad id negandum, quod testatur Scriptor alius , et quando ? Si narratio narrationi de eadem re adverse­tur, et contradicat, hae ambae verae esse nequeunt. Etiamne igitur res, a certo auctore narrata subit tale periculum si tantummodo de hac Scriptor al­ter sileat ? Affirmationi negatio opponitur , non silentium. Stabit igitur narratio iis praedita doti­bus , quas ut fide digna sit, habere debet, etiam­si de re , quam perhibet, silentium sit apud Scriptorem alium quamvis etiam coaevum. Pos­sunt enim silentii plures causae esse in Scriptore, qui tacuit, ad rem silentio praetereundam. Eusebius ex professo scripsit Hist. Ecclesiasticam : cujus pro­inde vel maxime fuisset exponere, et referre, quid­quid actum fuit in Concifio Nicaeno contra Arium. Tomus /, 3 Rem Critica. Scriptor. Hist. EccL 17

Next

/
Oldalképek
Tartalom