Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
tulit. S. Gregorius M. quia in libris suis Dialogorum miracula refert complura , quae Deus fecerit Í >er Sanctos homines sua aetate Basnagio in Anna- ibus ad a. 325. fuit mortalium fere omnium credulissimus. $• 4Quae narratio habenda sit ita fide digna, ut nuU la remaneat dubitatio. Fide vero dignum illud ita erit, ut nulla in contrarium prudens pos-sit manere suspicio, quod communi scriptorum consensione traditum ab eo tempore est, quo res fuit acta, sique inter hoS etiam coaevi fuerint, et domestici, quique ex notitia per seipsos, propriisque sensibus hausta te- stentur illud, quod scripserunt Conditam Romam, ait S. Augustinus lib. 10. de Civ. Dei cap. 3. tam certum habeo in rebus humanis, quam Constant tinopolim: cum Romam viderim oculis meis, de illa vero nihil noverim, nisi quod aliis testibus credidi. Quapropter in ipsa etiam Philosophia ejusmodi auctoritas, quamvis pure humana solet haberi pro argumento, ( criterium Philosophi vocant) certissimae veritatis, ita ut de ea dubitare, nequi- dem hominis prudentis dicant esse. Quamobrem ejusmodi narratio fidem plenam faciet. Quae vero fidem talem non fecerit, erit, quod narratur vel tantum probabile, aut incertum manebit, atque dubium , vel judicio adhibito hujus etiam falsitas deprehendetur. i4 Prolegomena Scrip-