Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Scriptores, qui coaevi non fuerunt, et domestici , fidem facere certam nequeunt aliter , quam si historiam suam ex talibus hauserunt, qui coaevi, et domestici fuerunt, sique istos etiam testes producere sciant. Nam narratio solummodo collecta ex rumore, et vulgi sermone, quando vulgus summa levitate, et absque consilio fertur ad omnia credenda, rumoresque excitari solent nullo etiam certo auctore, atque ex causis nullius momenti , bene fundata nullatenus est. Nec tamen hoc de Scriptore ita etiam generaliter sumendum, ut nisi indicet rem, quam refert, unde habeat, nullius fidei ejus narratio habenda sit. Nam, si iste talis est, ut in hunc, utpote gravem, prudentem, et probum nulla suspicio cadat narrationis factae non ex certa scientia, impudentis erit hujus fidem in dubium vocare, qui rem nunquam affirmasset, sed neque ipse credidisset, nisi certis auctoribus compertam habuisset, etiamsi istos non nominaverit. Sunt Scriptores etiam anonym i. Istisne tantum ideo quod anonjmi sint, fides statim derogatur ? Eo autem firmius erit, atque ejusmodi, quod trahi in dubium non possit, quod publica etiam literarum monumenta contestantur, qualia, verbi gratia, exarata sunt in conventibus Conciliorum, in edictis, et rescriptis publicis, nisi, quod contigit, satisque frequenter, haec corrupta, atque vitiata fuissent. Dixi, illud certae, atque indubitatae fidei habendum esse, quod traditum communi scriptorum consensione est. Quid igitur, si hi inter se dissentiant ? Nempe hocce casu , siquidem ex hac dissensione sequi debeat dubium , neque illud, quod narratur, erit certae, atque indubitatae fidei : sed discrepantibus ab invicem testimoniis illud Critica. Scriptor. 1.'{ist. übe/. i5