Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

tamen in hoc ulterius spectandum, atque conside­randum erit, num huic voluntas etiam fuerit di­cendi verum de eo,, quod narrat. $• 3­Critica. Scriptor. Hist. JEccl. i5 Quid in historico debeat esse ^ ut fide dignus sit. Jam ex his, quae dicta sunt, difficile haud erit dijudicare, quae narratio fidem, et qualem possit facere. Nam nisi in scriptore haec duo fue­rint, scientia ejus rei, quam narrat, et amor, studiumque veritatis , non erit fide dignus in eo, quod narrat, ejusque fides nutabit, si vel sola suspicio ceciderit in horum de illo etiamsi solum­modo unum. Ad scientiam referri debet hujus etiam ingenium, jam aliunde notum, mentisqu® perspicacitas, nec non diligentia ad cavendum, ne falsa ipse pro veris haberet , et deceptus ea­dem pro talibus, aliis etiam, quamvis sine deci­piendi voluntate, offerret. Quamobrem etiamsi narrator fuerit homo probatissimus, si tamen ob­servatum fuerit, fuisse credulum incaute, quique in sua credulitate posuerit pietatem non adhibito judicio, hujus fides labascet. Attamen non idcir­co ille etiam erit habendus credulus, quia talia nar­ret, quae tantum nos credere nolumus praeoccu­pati opinionibus. Protestantibus scriptor omnis fuit credulus, qui miracula refert, quae patrata «int in Ecclesia post aetatem Apostolorum, etiamsi scriptor fuerit S. Hieronymus, vel S. Gregorius M. De S. Hieronymo Matthias Schroeckius in Hi­storia Religionis Edit. Vindobon. pag. i4. Etsi, in­quit, doctissimus in ceteris vir, historiae tamen Christianae credulitate nimia plurimum noxae at­tulit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom