Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

56 DISSERTATIO XII. Liber Pontificalis continet vitas Romanorum Pontificum. Anastasio Bibliothecario fuit is qui­dem vulgo tributus, qui seculo nono vixit: cujus tamen non aliter potest haberi, quam quod hunc per­poliverit , et suis fortasse etiam additionibus in­struxerit: siquidem hujus libri Pontificalis Mss. codices exstent Anastasio antiquiores. Gulielmus Cave in Sec. Ariano in Dafiiaso Papa , cujus no­mine idem Pontificalis etiam inscribi solet, sed falso, ponit hujus ejusdem Pontificalis initium sub Alexandro Severo , qui factus Imperator est a. 222-et tredecim annis imperavit, cujusque com­positor , quis incertum , Vitas Romanorum Pon­tificum a Petro usque ad Liberium descripserit in hoc Pontificali, quamque descriptionem alii post alios continuaverint. In hoc Pontificali me­morantur decreta eadem, quae Isidorus habet in sua Collectione, iisdemque haec sunt tributa Pon­tificibus, quorum dicuntur esse etiam in Isidoria- na Colleetione. Quaedam tantum ex his referam. Huj us Pontificalis vetus Ms. continet duas Episto­las Decretales Anacleti, quas habet Isidoriana Col­lectio. Hoc Ms. Turrianus lib. 5« adv. Magdeburg. Cap. 20. perhibet sibi commodatum esse Romae ab Achille Statio Lusitano. Quod de Evaristo Isidoriana Collectio habet, Evaristum ad Episco­pos Africanos scripsisse „In unaquaque civitate „juxta Apostolorum constituta septem debere esse „Diaconos, quiEpiscopum custodiant praedican- „tem„ eumque in finem ut testes possent esse de Evangelio ab eo incorrupte praedicato, idem existit iterum in Libro Pontificali de eodem Eva­risto. Inter decreta Alexandri I. in Isidori Col­lectione est, Vtin oblatione Sacramentorum Chri­sti passio commemoretur, deque sale, et aqua benedicenda. Haec rursus de Alexandro I. habet etiam Liber Pontificalis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom