Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE ISIDOR. COLLECT» DECRETAL. 5? Sixti I. Decretalis Epistola in Collectione Isi- dori habet de Episcopo, ut, si appellare ausus non esset ,,et vocatus tamen ab hac Sacra Sede fue­,,rit, venire non renuat-----ad Ecclesiam (autem) „suam non prius revertatur, quam literis Aposto- ,,licis, vel Formatis pleniter instructus.,, Quod a Sixto I. fuisse statutum, refert etiam Liber Pon­tificalis. In Isidoriana Collectione est Telesphori Epistola, et in hac decretum de Jejunio septem hebdomadarum ante Pascha , de Missa noctu ce­lebranda in Natali Domini, et de Angelico hymno praemittendo ante Sacrificium. Quae perinde omnia de eodem Telesphoro sunt etiam in Libro Pontificali. Eodem modo se res habet in Pio I. in Aniceto, in Sotere, in Eleutherio, in Victo­re , in Zephyrino , in Calixto , inAntero, in Cor­nelio, inLucio, in Stephano, pluribusque aliis Pon­tificibus, ut Liber Pontificalis in horum Pontifi­cum decretis conveniat, et congruat, vel ut eadem reperiantur etiam in vetustis aliorum Collectio­nibus , harumque antiquissimis Mss. qualis exem­pli gratia Epistola est Lucii ad Episcopos Gal­liae , et Hispaniae , Melchiadis ad Episcopos Hi­spaniae. Nam si horum Pontificum Decretales tantum Isidorus finxit, et composuit, dicant igitur, qui istius faudis , atque artificii illum ar­guunt, quomodo hae jam pluribus seculis ante Isi- dori Collectionem existere potuerintin Libro Pon­tificali? quomodo has Collectores , Isidoro anti­quiores , suis potuerint inserere Collectionibus ? Ex Isidori Collectione Gratianus distinet. ()6* Can. 13. et 14- affert edictum Constantini M. haec verba praemittendo : „Constantinus Impera­bor coronam, et omnem Regiam dignitatem in „urbe Romana , et in Italia, et in partibus Occi- ,,dentalibus Apostolico concessit.” Hoc eo magis etiam adduco, quod istud velut exemplum mer-

Next

/
Oldalképek
Tartalom