Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
dE ISIDOR, COLLECT. DECRETAL. 55 ctae reipsa tales merces , mendacio consutae, fictae, spuriae, putridae, foetidae, quales a novis nostrae aetatis Jurisconsultis esse dicuntur. Illud autem velim e memoria non excidat, quod jam supra dixi, observandum esse, non esse fictum, et excogitatum per fraudem, et malitiose, quod quis ita profert, ut quamvis falsum in se sit, tamen ipse hoc habuerit pro vero. Nam secus cui historico , exceptis Scriptoribus Canonicis , manebit integra fama , et nomen ? Bona vero fide Isidorum fecisse suam Collectionem , haec sunt argmmento. Clemens omnium primus est ex Romanis Pontificibus , qui Decretales quinque habet in hac Isidori Collectione, quarum prima , et secunda Epistola ponitur esse a Clemente scripta ad Jacobum fratrem Domini. Non defendo , esse has germanais ipsius Clementis. Sed tantum quaero , sintne hae tantum ab Isidoro confictae, et suppositae Clementi. Non erunt autem hae ab Isidoro confictae , et subtrusae fallaciter Clementi, si eaedem jam ante Isidorum exstiterunt, jam- que ab aliis creditae sunt, esse Clementis. Sic* vero se res habet. Nam primam Clementis epistolam ad Jacobum jam seculo quarto Rufinus vertit in lingvam Latinam, et exstat inserta tum aliis antiquissimis Canonum Collectionibus , tum ei etiam , quae per PaschasiumQuesnellum edita esti eadem quoque in Concilio Vasensi a. 442* fuit memorata , et laudata. Altera harum epistolarum existit in antiqua aeque Collectione , facta ante finem seculi septimi in bibliothecae Colbertinae Codice 53Ö8* testimonio Petri Coustantii in Prae- fat. Etiam tertia Clementis , gerens titulum : De Officio Sacerdotis, et Clericorum, ab Rufino eodem versa fuit Latine, et legitur in libro Recognitionum ad Gaudentium.