Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE I’EBUONIANISMÜ. 5,53 accepisse: ut enim de Petro ait. S. Leo Serm. 3. in Anniv. Si quid (Christus) cum eo commune ceteris voluit Principibus, numquam nisi per ipsum dedit, quidquid aliis non negavit. Scilicet Claves datae sunt uni Petro, quatenus ille Primatum , et regiminis potestatem accepit a Domino , idem- que personam totius Ecclesiae, ceu supremus ejusdem post Christum, et sub Christo Rector ac Moderator gerebat. Datae quoque sunt unitati, id est, in bonum unitatis, et Petro praecipue, ut dieVumest, et aliis etiam Apostolis, eorum- que successoribus Episcopis, quibus docendi, ác regendi ministerium , et potestas, seclusa plebe, commissa sunt in verbis: Sicut me misit vivens Pater, et ego m i t t o v o s. Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata etc. Euntes docete omnes gentes etc. Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei: attamen cum dependentia a Petro, et cum subordinatione ad ipsum, qui eas, ut superius ait S. Optatus, communicandas ceteris solus accepit. Explodendus proinde error, haustus ex Protestantium fontibus, Ecclesiam collegium esse non societatem, ut Catholici sentiunt, in qua baptizati fideles ex institutione Christi sub legitimorum Pastorum, ac praecipue Summi Pontificis regimine degunt , cujus regiminis potestas a Christo constituta veram sulu jeclionis, et obedientiae obligationem multiludi. ni, seu universitati imponit. Profiteor Dei Filium, dum suam Ecclesiam fundare , eamque esse unam vellet, formandae , ac regendae huic unitati Primatum in illa instituisse, huueque S. Petro commisisse. Firmiter