Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
Dissertatio XII. suerunt, ut fuitS. Hieronymus, et ante hunc Eusebius , postmodum autem Photius : sed neque Dionysius Exiguus in sua Collectione, quam fecit se( ulo sexto , quippe qui anno 540* mortuus sit , ullius ante Siricium, qui anno 385- Pontificatum iniit, Pontificis Romani decretum proferre sciverit , quamvis diligentiam in inquirendo non praetermiserit, sic de hoc scribens ad Julianum Presbyterum Romanae Ecclesiae : „Praeteri- ,,torum Apostolicae Sedis Praesulum constituta , ,,qua valui cura, et diligentia, collegi, et in „quemdam redigens ordinem titulis distinxi com- ?,positis, ita dumtaxat, ut singulorum Pontificum, „quotquot a me praecepta reperta sunt, sub una „numerorum serie terminarem.,, Etiam eaedem Decretales Cresconium latuerint in Collectione Canonum , quam fecit seculo septimo $ denique et illud est, contra Isidori Collectionem, quod ab Antonio Augustino Archiepiscopo Tarraconensi in Nolis ad Capitula Hadriani Papae observatum sit , ipsa verba legum ab Imperatoribus conditarum, atque Scholia ad Codicem Theodosianum, apposita, esse ab Isidoro usurpata in Decretalibus Pontificum, qui duobus, vel tribus etiam seculis prius vixerint, quam Codex iste exstitisset. , oh $. 2Quamvis Tsidoriana Decretalium Collectio non careat naevis, atque erroribus, hanc tamen Isidorus bona fide fecit sine voluntate falsa pro veris obtrudendi. Duo mihi in hac Dissertatione proposui investiganda. Primum, Isidorusne fraudem molitus sit, atque dolo malo hanc suam fecerit Collectionem ^ alterum, sintne Decretales per eum colle-