Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

530 DIÓSc-llTATIO XV III. hunc Primatum facere. Tali vero Primatu posi­to , consequeus erat, ut etiam cetera huic con­sentanea fierent, quae sic in singulis Episcopis adstruxit $ ut hos omnes inter se in potestate aequando, quem Romano Pontifici verbo dedit, nullum re relinqueret Primatum. Ipse Fehronius non dubitavit confiteri, quod si in eo errasset, quod de Romano Pontifice asseruit , hujus jus , et auctoritatem non eam esse , qua per seipsum, \ique propriae potestatis ex munere Primatus re­gat tam universam Ecclesiam, quam singula ejus membra, ne cetera quidem, quae scripsit, et as­seruit, esse vera. Ipsius Febronii verba sunt: Si in hoc erro (quod dixi, de Primatu eum docuisse) fateor me, scripsisse totam errorum congeriem. Lib. de Statu Eecl. Cap. 3. §• 1. Primatum Christus in Ecclesia in­stituit ad ejusdem Ecclesiae unitatem conservan­dam. Haec unitas non alia ratione stabit, et perseverabit, quam qua Christus ei providit per unum visibile caput, cui omnes, si in ea, quae vera Jesu Christi Ecclesia est, velient esse, de­berent conjuncti esse, quemadmodum membra in corpore quovis subsunt capiti. Equidem omnia, quae ad servandam Ecclesiae unitatem requir?- rentur, se agnoscere in Romano Pontifice oh Primatum, perpetuo venditabat F'ebronius, pro­ut hoc idem omnes ejus sectatores faciunt. At vero haec conjunctio membrorum cum capite nou in solis verbis consistit, sed in obligatione illud sequendi fixe, et firmiter, quod ille docet, et tenendum proponit Ecclesiae. Quod tamen Fe- bronius , ejusque sectatores non faciunt, utpote non in Romano Pontifice, sed solummodo in uni­versa Ecclesia ponentes eam auctoritatem, qua id, quod decisum, atque definitum est, fiat cer­tum, esse orthodoxum, et cui dum Romanum Pon-

Next

/
Oldalképek
Tartalom