Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE FE BKON! ANIS MO. 551 tificem subjiciunt, qui caput Ecclesiae est, suf­ferunt caput, quod subjectum ceteris membris caput non manet: sed membra reliqua per eos fi­unt caput. Quod non est aliud, quam totam Ec­clesiam invertere , et evertere. S- 3­Febroniu's cujus opera revocatus ad frugem sit. Re­tractat suos errores. Clemens YVenceslaus eo tempore , quo Fe- bronius merces suas explicuit, fuit Arehiepi- scopus Trevircnsis, Sacrique Romani Imperii Princeps Elector. Hic effecit monitionibus suis paternis et svasionibus, ut Febronius sive pro­prio nomine Joannes Nicolaus de Hontheim , qui ejus erat Suffraganeus, suum errorem tandem agnosceret. Hic igitur ductus poenitentia literas ad Pium VI. has protinus misit, quas duxiinte- gre mihi esse exhibendas. Beatissime Pater! „Si quid mihi in longaeva, et ad exitum declinante vita evenit triste , et acerbum, evene­runt autem haud pauca, illud omnium maximum, et intima viscerum penetrans est, quod per Re­verendissimum, et Serenissimum Dominum Ar- chiepiscopum meum, Pastorem vigilantis imum, ad me pervenit, Sanctitatem Vestram indigne ferre plura , quae in libris Justini Febronii, seu quo­vis alio adsrititio nomine a me evulgatis, aut for­te etiam mihi suppositis continentur, utpote Sum­mae Sedi injuriosa, nec non supremis ejus juribus 34 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom