Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE FEBRONIANISMO. ce hujus fungentes. Summam istius potestatis es­se positam in collegio Episcoporum omnium, quod proinde etiam supra Romanum Pontificem sit, et quod Romanus Pontifex decidit, nonnisi tum fieri ratum , atque omnimode certum, cum accessisset Episcoporum aliorum consensus. Iu legibus, et statutis ad disciplinam Ecclesiae spe­ctantibus esse quemlibet Episcopum liberum, nec obligari ad ullum tale statutum recipiendum „ nisi sponte sua voluisset. Cuivis etiam Episcopo, idque quasi ex instituto Christi, esse jus, et auctoritatem in universam Ecclesiam , nec admini- strationem, quam nunc faciunt Episcopi, quis­que in sua dioecesi, esse inductam aliter, quam dispositione Ecclesiae pure humana. Ex hacau- tem Episcopi cujusque generali auctoritate ia universam Ecclesiam, in horum etiam singuli» ponit potestatem agendi omnia in sua dioecesi incircumscripte, solvendi quemque legibus, etiam ab oecumenico Concilio latis, et constitutis, ni^ hilque esse, quod reservatum esse posset Roma­no Pontifici , quodque per seipsum non posset perficere. Primatum quidem ipsius etiam juris­dictionis concedit Romano Pontifici , sed nonnisi verbotenus, utpote quem ponit in solo jure in­spiciendi in aliorum Episcoporum dioeceses, atque oculos circumferendi per universam Eccle­siam, sique quidpiam observasset, quod videre­tur corrigendum, monendi : sed neque hoc i- psum etiam aliter , quam in hoc jure monendi Romano Pontifici tribuendo primum locum inter Episcopos omnes reliquos , utpote, qui, ut jam dictum est , parem omnibus Episcopis potestatem in universam Ecclesiam tribuat. ^ Dum voluit talem Romani Pontificis Piima- tum formare, qui etiam Protestantibus posset pla- eere, proclive est intelligere, qualem debuerit Tom. i/. Vi

Next

/
Oldalképek
Tartalom