Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
328 DISSERTATIO XVtll. erit Febronius, sed plurimae aliae rationes se- junetos tenerent a communione ineunda cum Catholicis : quin doctrinam Febronii de 1 rimatu Ro- mani Pontificis Lipsienses in Actis novis Eruditorum talem esse declararunt, quae quemlibet illorum etiam ab Auctoris consilio sequendo deterreat. Tantopere videlicet bi adversantur Primatui Romani Pontificis $ ut ne umbratilem quidem illam ejus auctoritatem , quam solam reliquit Febronius Protestantium conciliandorum gratia, profiterentur se pati velle. Hac ratione Febronio, etiam per literas reditum svadenti, atque ad hunc invitanti respondit Jablonszhy Inst. Hist. Christ. Torn. III. pag. 14Ö* Barthius in Dissertatione contra Febronium , pluresque alii. Ea, quae vera Christi Ecclesia est, talis manere debet, et manebit , qualis a Christo, auctore suo, instituta est. Catholicus eum, qui recessit ab Ecclesia, sequi non potest, nisi etiam deserat Ecclesiam. Ei , qui recessit , revertendum eo est, unde discessit , si vult esse in Ecclesia. Ex quo intelligi potest imprudens , atque improvidum Febronii consilium, per depositionem, et dimissionem ejus, quod est Catholicum, in gratiam Protestantium, quaerere istorum reductionem ad Ecclesiam. Quae Febronii doctrina fuerit, ex his Dissertationibus meis credo, satis perspicuum factum esse. Vt autem hanc in summa exhibeam, est hujusmodi: negat is Ilomani Pontificis eam auctoritatem, vi cujus haec, quae decidit, et definivit in Fidei, et Religionis controversiis, pro certis habenda sint, istisque adhaerendum tamquam indubitate veris. Potestatem, quam Christus instituit, esse collatam a Christo Ecclesiae , quam ab baetam Romanus Pontifex, quam ceteri omnes Episcopi accipiant, quique in exercenda hac potestate «int tantum administratores Ecclesiae, vi-