Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE FEBRONIAMSMO. 527 res sententiis haud rectis conniventes, et consen- lientes? Quod nisi fuisset, prodiissentne tot li­bri perniciosi ? Quod si illi Censores Operis Fe- broniani tales fuerunt, quales Eybel, et Eieg­ger Viennae luerunt, plane etiam Juris Ecclesia­stici Professores, a talibus aliudne judicium de Febronii Opere exspectari potuit ? Nullaene ar­tes talium hominum sunt ad Principes religio­sissimos, et piissimos, qualem fuisse Mariam The- resiam Imperatricem, atque Reginam Apostolicam, nullus profecto negaturus est, fallendos, et in errorem inducendos? §• 2- v (luo eonsilio Febronius librum suum composuerit, et aptene in eum linem , quem sibi proposuerat. Sum­ma doctrinae Febronianae. Ex his, quae hactenus dicta de Febronio sunt, pronum erit advertere, ad eum finem, quem is sibi in libro suo constituit, ut heterodoxos in Germania ad gremium Ecclesiae reduceret, quem­que illius etiam frqnti inscripit, eo minus fuisse idoneum, de quo judicatum sit, esse factum non­nisi ad pervertendos Catholicos , et subvertendam Ecclesiam. Ipsi Protestantes , quamvis omnibus laudibus efferrent Febconium , ejusque hoc Opus, utpote in quo Romani Pontificis appeteretur au­ctoritas , et potestas, idque ab homine non tan­tum posito in Ecclesia Catholica , verum etiam di­gnitate Episcopali praedito ; tamen negabant, si­bi ideo viam sterni ad redeundum in Ecclesiam Catholicam, quos non haec sola causa de aucto­ritate Romani Pontificis, quam imminuere volu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom