Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
52Ö DISSERTATIO XVIII. ne possent videre, quasi in speculo, Romanorum maculas , et rugas. In Theodoro autem suo a Palude Tom. IL pag. 7. sic scripsit: ,,Eamus, inquit, in rem prae- ,,sentem , loquamur de Opere Fehronii relative ,,ad materiam prohibitionis: Fehronium Roma ,,dire confixit. Hac censura nondum satiata sollicitat aulas Principum, ut hanc Apostolicam ,,proscriptionem sua etiam auctoritate confirment. ,,Colonia , uti Vniversitas hic loquitur, noluit „judicium suspendere ambigua libra- „ti one. Non sic Vienna Austriae. Datur ibi- ,,dem Febronius in manus ordinariorum Censo- ,,rum. Nihil hi in eo offendunt, quod ortho- ,,doxae fidei, aut bonis moribus adversetur: pro- „inde libro liber relinquitur cursus. Roma pri- „mo hoc judicio non contenta renovat instanti- „am: dantur novi Revisores: sed hi priorum judicium confirmant. Reditur tertium, instaturop- ,,portune, importune, et parum abfuit, ne in- „nocens Febronius succubuisset sollicitatorum „dexteritati, et potentiae : sed et ex tertia hac, „severissimaque inquisitione evasit immunis, eo „quod ex uniformi horum omnium toties muta- ,,torum Censorum judicio aliud libro cum verita- 5,te objici non posset, quam quod vitia Romanae ,,Curiae denudet, quae emendari totius Ecclesi- ,,ae summopere interesset. Quos in hac re ma- ,,jore prudentia, et aequitate processisse puta- ,,bimus, Colonienses, an Vindobonenses ?„ Putare autem tantummodo \ indobonenses majore prudentia, et aequitate processisse, quam Colonienses, nondum efficit, et evincit, ita se rem omnino habuisse. Deinde ad Censoresne librorum pertinet judicium exercere de sententiis, quae in rebus Fidei latae sunt ab Episcopis, et ab i- pso Summo Pontifice? Nullosne novimus Censo-